Evangelium Secundum Marcum*

Caput 14: Versus 54

A longe.BEDA.Quia negationi proximus, si Christo proximus fuisset non negasset: in hoc tamen admirandus est, quod Dominum non reliquit etiamsi timeat. Quod timeat naturae est, quod sequitur devotionis est: quod negat obreptionis est, quod poenitet fidei est.Atrium.HIER.Atrium, saecularis circumitus est. Ministri, daemonia sunt. Ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet, flere peccata non valet.Et calefaciebat se.BEDA.Est ignis charitatis; de quo dicitur, etc., usque ad moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.
(* Traductions européennes)